- AMATHUS
- I.AMATHUSthi, fluv. Pylon urbem, Nestoris patriam, praeterlabens.II.AMATHUSthuntis, Cypri urbs, Veneri sacra, unde tota insula Amathusia dicta, ut est apud Ptol. Virg. Aen. l. 10. v. 51.Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera,Idaliaeque domus. ---- ----Ab aquis candis vocabulum sumpsit, quod aquarum vapor Syrô sermone Amathus dicitur. Egesippus de excidio Hierosol. Amathus autem (inquit Bochart. l. 1. Chanaan c. 3.) etiam Phoenices habuit conditores, vel ex famiha τȏυ Amath, filii Chanaan, vel ex Sinaeis, si Ionathani credimus, qui Gen. c. 10. v. 17. pro Sinaeis habet Anthusae, i. e. Amathusios, ut Hierosolymitanus Caprosac, i. e. Cyprios. Ut ut sit. Amathusios pro Phoenicibus esse habitos, etiam ex Theopompo scimus, quem, Historiarum l. 12. narrâsse testatur Photius: τίνα τρόπον Ε῞λληνες οἱ συν` Α᾿γαμέμνονι την` Κύπρον κατέχον, απελάταντες τοὺς μετὰ Κιτν´ρου ὧν εἰσιν ὑπολιπεῖς Α᾿μαθούσιοι. i. e. quomodo Graeci, qui cum Agamemnone (ad Troiam militaucrant) Cyprum obtinuerint, iis eiectis qui cum Cinyra erant. (i. e. Phoenicibus) e quibus reliqui sunt Amathusii. Porto Amathunte pro Deo colebatur Adonis, quem cum Aegyptio Osiride nonnulli confundentes, Adonim Osiridem appellabant. Hinc Steph. Α᾿μαθοῦς πόλις Κύπρου ἀρχαιοτάτη, εν ᾗ Α῎δω νις Ο῎σιρις, ἐτιματο, ὅν Αἰγύπτιον ὄντα Κύπριοι καὶ Φόινικες ἰδιοποιοῦνται. Haec tam vera sunt, quam quod sequitur; vel ab Amathone, Herculis filiâ, dici Amathuntem, vel ab Amathusâ matre Cynarae, Incolas huius urbis ira Veneris, propter hospites immolatos, mutavit in cornutos boves:---- Unde etiam nomen traxêre Cerastae;Si Ovidio credimus, Met. l. 9. Fab. 6. Metallis eam abundare testis est idem Ovid. l. 10. Met. Fab. 10.Piscosamque Cmdon, gravidamque Amathunta metallis.Inde Amathunteus. Idem Ovid. l. 10. Met. Fab. 6.---- ---- Mactatos crederet illicLactantes vitulos, Amathunteasque bidentes.Ubi alia exemplaria habent Amathusiacas. longitud. 65. 45. latitud. 35.00. Item Amathus, Laconiae oppid. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.